About
Menu

artes

ARTES
, Societates artificum, Gall. Les corps de métiers. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1272. apud Murat. tom. 8. col. 1235 : Dominus Stoldus... de civitate Florentiæ, factus fuit Potestas per Artes civitatis Reginorum, sive per Societates mesteriorum. Vide Ars 4.
ARTES
, Tabulatum, Gall. Echaffauts. Chronicon Comodoliac. inter Fragmenta Hist. Stephanotii tom. 2 : Cumque ipse Yterius Artes supra quas erant latomi et artifices ascendisset... subito dæmon sub specie venti irruit in ipsum Yterium et eum cum flatu maximo projecit inferius inter rudera. Ipse tamen meritis S. Janiani in nullo læsus est, sed statim Artes ipsas rigidius solito reascendit. Vide Ars 1.

Saved

Recent