asciata
Si in itinere quod agere dispono ad Jerusalem defunctus fuero, dabo per guadium ipsum vasculum plenum vino puro ad prædictum opus, et fœtas tres, et capras duas, et bruscos duos de alveario meo, etc. Quod dixi firmo, Asciatam Legem jungo superioribus.Singularis est hujusmodi
Lex Asciataquam nec Brissonius inter veterum Leges, nec Cangius inter recentiores numerarunt. Hic forte quia Autrannus Chartam condebat testamentariam voluit alludere ad illa verba duodecim Tabularum :
Sumptuosa funera ne facito : Rogum Asciæ ne polito.Aut ad illam antiquam formulam :
Sub Ascia dedicatum, in antiquis Gallorum sepulcris sæpe observatam. Quid autem sit,
sub Ascia dedicare, non consentiunt eruditi. Magis placet eorum sententia, qui hæc verba interpretantur, vel de modestioribus tumulis, quasi qui unius asciæ opera fuerint elaborati, vel potius de nunquam violandis sepulcris
sub Ascia dedicatis, id est, ne ascia qua conditum est sepulcrum unquam adhibeatur ad illius destructionem : ad quam posteriorem interpretationem si allusit Autrannus,
Lex Asciataeadem erit, quæ inviolabilis, sempiterna. Vide Diarium Trivolt. mensis maii ann. 1715. pag. 771.
lex Asciata, ut pote quæ originem suam acceptam referre debeat imprudenti additamento ad laudatum Chartularium, in quo, teste locupletissimo Præs.
Quod finxi figo, quod dixi firmo. Asciatam l. jungo superioribus.Ubi notæ numerariæ vox
legemtemere subrogata est. Est autem
sub ascia dedicare, dictum est,
Le Beuftom. 2. Collect. var. Script. pag. 281. et seq. ubi
sub ascia dedicareidem ipsi sonat, quod Divinæ tutelæ commendare ;
Asciaenim est Divina protectio, a Celtico
AsDeus, et
sciTutela, protectio. At si quis
Asciade pœna, seu mulcta adversus violatores sepulcrorum statuta interpretari velit, non repugnat Vir eruditus ; qui aliam rursus opinionem proponit tom. 2. Dissert. pag. 238. et seq. ubi
sub ascia dedicareinterpretatur Sepulcrum sibi suisque proprium facere, illud instrumento, quod
Asciadicebatur, notando et signando. Ipsum consule locis citatis.