About Report a problem

Menu

ascheratus

ASCHERATUS
, Comparatus, instructus, accinctus, forte ab Ascar quod armatura ex chalybe erat, vel ab Ascer, sanguis, cruor. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud Murat. tom. 8. col. 1087 : Quodam vero die Martis in festo S. Diometri exercitus paganorum et Saracenorum, omnes armati et ad bellum Ascherati, per terram et aquam venientes super Christianos insultum fecerunt. Ibidem col. 1098 : Armati et Ascherati extra castra cum omni exercitu Christianorum exierunt, et versus temptoria paganorum catervatim perrexerunt. Vide Scara 3.
Hist. Cortus. lib 2. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 809 : Qui ducebat milites omnes et comitivam totam domini Canis Ascheratos. Haud scio an ne sit ab Ital. A schiera, quod Academicis Cruscanis sonat, in compagnia, in truppa, hoc est, Catervatim vel ordinatim.

Saved

Recent