, Monachi qui virtutem, continentiam, ac vitam angelicam excolunt. Non tam monachi, præsertim in primis
Christianismi seculis, quam quivis Christiani strictioris vitæ, ac sacris pietatis
officiis vacantes, quique in iis sedulo se exercebant, ut olim Athletæ in arena, quos et
ἀσκητὰς Attici vocabant, ut est apud Erotianum in
Lexico Hippocrat. Hæc noster in Glossar. med. Græcit. quem consulas, voce Ἅσκησις. Gloss. Lat. Græc. Cælibes,
Ἅγαμοι, ἀσκηταί. Aliud Glossar. MSS. Reg. Cod. 930.
ἀσκητής, ἐγκρατής, continens. Tertulliano de
Præscript. cap. 14. Exercitati dicuntur : ἀσκηταὶ καὶ τῆς
άρετῆς φροντισταί, Basilio. M. τὸν ἀσκητικὸν
αἱρούμενοι (et ἑλόμενοι) βίον, lib. Synod. Eorum vita ἄσκησις appellatur S. Athanasio in Vita S. Antonii, γυμνασία μοναχική Isidoro Pelusiotæ lib. 1. Epist. 92. Sub hac autem
exercitatione comprehendit Philo lib. 3. Allegoriar. Legis, τὰς
ἀναγνώσεις, μελέτας, θεραπείας, τῶν καλῶν μύημα, ἐγκράτειαν, τῶν καθηκόντων
ἐνέργειαν, etc. Christophorus Angelus lib. de Statu hodierno Græcorum Græce
edito Londini ann. 1619. cap. 26. et seqq. triplicem esse ait apud Græcos Monachorum
ordinem, μοναστικόν, ἀναχωρητικόν, vel κελιατικόν, et ἀσκητικόν,
additque ἀσκητὰς eosdem esse cum Eremitis.