About
Menu

aspratiles

ASPRATILES
, Pisces saxosi, Papiæ ; ὀστρακόδερμοι. Occurrunt ii non semel apud Alexandrum Iatrosophistam in Libris Passionum ; qui conchas habent : sic nominati ab asperitate squammarum, vel a locis, in quibus degunt. Ita Matthæus Silvaticus. His opponuntur Leiostrea, apud Lampridium in Heliogabalo, ostrea λεῖα et levia. Plinius Medic. lib. 5. cap. 43 : Omnem Aspratilem Piscem videlicet, ut sunt lupi, cervi, pisces de flumine, qui petram habent, etc. Vide Forcell. Lexic.

Saved

Recent