About

assignatus

ASSIGNATUS
, in Constit. Ord. Prædicat. dicitur Frater qui ab uno Conventu in alium migrat Superiorum licentia vel præcepto : Assignati tenentur infra octo dies, nisi tamen in litteris Assignationis aliud tempus præfigatur, ad illos (conventus) recto tramite accedere. Vide Assignationes.
ASSIGNATUS
, Qui habet jus ad aliquid, Practicis nostris, Aiant cause. Madox Formul. Anglicanum pag. 62 : Omnia prædicta cum suis pertinentiis habeat et teneat sibi et Assignatis suis. Ibidem : Prædicto Edmundo hæredibus et Assignatis suis concedunt, etc. Renunciatio ann. 1274. apud Rymer. tom. 2. pag. 35 : Ita quod nobis decedentibus nullus hæres aut alius Assignatus noster quicquam in dicta senescalcia clamare possit in perpetuum.
Charta ann. 1258. ex Bibl. reg. : Dimiserunt præfato domino Johanni et heredibus, vel Assignatis suis, totam terram suam et tenementum de la Valle. Hinc
Assignatus
, Qui procuratorio nomine res alterius gerit. Charta Roberti de Line in Chartul. eccl. Glasguens. ex Cod. reg. 5540. fol. 68. r° : Præterea episcopus, vel ejus Assignatus habebit aisiamenta totius feudi mei.

Saved

Recent