auvanna
Auvant: forte quod
vanni altiinstar suspendatur, aut quod ventum arceat, quasi
Ostevent: vel quod in plateam progrediatur, ex Gallico
Avance. Charta Communiæ Hamensis :
Si quis ædificaverit, novum ponet ædificium, ubi vetus fuit, in anteriore autem parte domus, supra viam, duos Auvannos ; unum scilicet super alium, singulosque duorum pedum facere poterit, etc.Eadem Charta Gallica,
deux Avantvens. Charta ann. 1205. apud Duchesnium in Probat. Hist. Monmorenciacæ pag. 75. et 100 :
Salvis Auvannis domorum, ita quod non noceant hominibus ad pedem, neque equitantibus.Libertates concessæ Barcinonensibus a Petro Rege Aragonum ann. 1283 :
Si de lucernis, cloacis, de parietibus et Auvannis... fuerit quæstio, etc.Sic in MS.