About
Menu

bedale

BEDALE
,
Bedalis
, Idem quod Bedum. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 40 : Et a Septentrione ad quemdam Bedalem. Charta G. Vicecomitis Massiliensis apud Guesnaium ann. 1016 : Ubi Gerrenus fluvius cadit in Bedale de supradicto molendino ad gadium Huvelnæ, etc. Alia ann. 1250. apud Joffridum in Niciensibus Episcopis pag. 184 : Ad ædificandum in dicta terra domum... cum conductu aquæ a Bedali dicti Augerii. Acta SS. Julii tom. 1. pag. 568. in Processu de B. Petro de Luxemburgo : Filia quondam Joannis de Lovan... a casu cecidit in Bedali molendini... et præ violentia aquæ transducta fuit usque ad rotam ipsius molendini, molendino molente. Charta ann. 1229. ex minori Chartul. S. Victoris Massil. pag. 94 : Petebat homines prohiberi quicquam Bedalibus suorum molendinorum substrabunt (sic) in lesionem monasterii. Testamentum Anglici Episc. Alban. Card. ann. 1388. apud Stephanotium in Fragmentis Hist. tom. 10. pag. 335 : Patua, pascua et obedimenta, exitus et introitus quoscumque, aquarum decursus, derivationes earumdem, et Bedalia quæcunque, etc. Massilienses vocant etiamnum le Beal ipsum rivi alveum. Vide Bedum.

Saved

Recent