benavesa
Aisamenta, Ea nempe omnia, quæ cuique pro suo statu et arte sua exercenda necessaria sunt. Libert. Montisfalc. ann. 1369. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 53. art. 13 :
Quod aliquis vel aliqui de habitatoribus dicti loci et pertinenciarum suarum, pro aliquo seu aliquibus debitis nullathenus pignorentur, nec fiat executio in et super eorum Benavesis, cum quibus lucrantur panem.