bierbannum
Ban de biere, tributum quod pro cerevisiæ
potariaquam
Bierbankvocant Germani et Belgæ. Confirmatio Consuetudinum S. Audemari in Atrebatibus, in Hist. Guinensi pag. 195 :
Dabuntque singulæ mansiones denarios 12. in festo S. Michaëlis, et de Broethan den. 12. et de Bierban 12. denarios ; vacuæ autem nihil dabunt.De vocis
Bierreetymis variis consule Cluverium lib. 1. Germ. antiq. cap. 17. Vossium, et V. Cl. Ægidii Menagii Orig. Gall. et Italicas, etc.