bilage
Ad sextum articulum petitur, quid intelligitur per hanc dictionem Bilage. Dicunt quod quidam usus vel consuetudo, qui Bilage in partibus Kantiæ vulgariter appellatur, sic se habere consuevit : quod cum contentio vel controversia aliqua suborta fuerit inter aliquos de finibus, seu limitibus, debent Senescalli seu Baillivi partium, vel aliæ personæ fide dignæ, ad hoc per partes specialiter deputatæ, in loco, de quo est contentio, convenire, remque oculis subjicere, informationeque per viros fide dignos habita, absque strepitu judiciali, et figura judicii, mox totam dirimere quæstionem.Meminit præterea hujus legis ann. 1283. Etymon accersunt ex Saxonico, Laga, lex, et By, habitatio, villa ; quasi lex villæ : sunt enim
bylages, leges quas villarum incolæ sibi constituerunt observandas : hodie
BilawesAngli vocant. Joannes Stiernhookus lib. de Jure Sueonum vetusto lib. 1. cap. 1. ait pariter
Bilaginesita appellari, quasi
oppidanas leges, Bylag, vel
appendices seu additamenta ad leges. Vide Bellagines.