About

Menu

bindae

BINDAE
, Gall. Bendes, Institæ, limbi, fasciæ. Gloss. Saxon. Ælfrici : Lunula, Bend. Saxonibus bindan, est ligare. S. Franciscus in Regula Tertiarior. cap. 3. de Sororibus : Bindis et ligaturis sericis non utantur. Regula Ordinis S. Marci de Mantua apud Alexandrum IV. PP. in Regesto anni 7. Epist. 24. ex Bibl. Regia : Sufficiat etiam cuilibet Sororum una clamis, duæ Bindæ, tunica una superior cum capucio, etc. Urbanus IV. PP. in Regula Militiæ S. Mariæ Bononiens. apud Ghirardaccum tom. 1 : Pellibus utantur agninis, et habeant Bindas aut ligaturas simplices, etc. Acta SS. Junii tom. 2. pag. 733. E. in Miraculis S. Antonii de Padua : Et Bindam sanguine tinctam super oculos unius sociorum ligantes. Vide Hosobindæ in Osa.
Bendellus
, Fascia, ex Gallico, Bendeau, Synodus Bajocensis anni 1300. cap. 5 : Adulti autem qui debent confiteri, et qui confirmandi fuerint... deferant secum Bendellos latos, mundos et satis longos, quibus scilicet frontem, ubi chrismate linita est, cingant. Vide Bendellus suo loco.

Saved

Recent