capilli
Capillos ponere, Per Capillos se offerre, dicuntur Monachi, quod scilicet comam ponant. Leo Ost. lib. 1. cap. 49 :
Hermenefrid quoque, civis Esculanus, vir dives, Subdiaconus, seipsum obtulit per Capillos capitis sui Præposito nostro. Dimittere Capillos,apud Sidon. lib. 2. Epist. 1. Clericatum aut Monachismum subire. Vide Sirmondum ad eumdem lib. 4. Epist. 24. Hilarius Arelat. in Vita S. Honorati :
Reguntur ad breves Capillos luxuriantes comæ, transfertur ad nitorem mentis vestium splendor, cervicis lacteæ decus palliis rigentibus occupatur.Paulinus carm. 13 :
Ex quibus liquetSed rursus idem et Evangelico desuper Mentem retectus lumine, Ponat Capillos oneris et velaminis, Servus fidei, et liber fide.
Capillorum positionemsymbolum fuisse servitutis, quam Deo per votorum emissionem profitebantur : unde
Servi Deivulgo appellati. Nam servi tonsi erant. Formulæ veteres Pithœi cap. 75. in MS.
Minime habui unde transsolvere debeam, sic mihi aptificavit in brachium in collum posui, et per Comam capitis mei coram præsentibus hominibus tradere feci in ea ratione, etc.Concilium Epaonense can. 39 :
Servus reatu atrociore culpabilis, si ad Ecclesiam confugerit, a corporalibus tantum suppliciis excusetur : de capillis vero, vel quocunque opere placuit a dominis juramenta non exigi.Id est, quin a dominis retraherentur in servitutem, detonsis, ut in servis fieri solebat, capillis, et ab iis operæ imperarentur. Anastasius Biblioth. in Præfat. ad VIII. Concil. de Bulgarorum Rege :
In tantum autem pietas creverat Principis, et abundabat circa beatum Petrum venerationis affectu, ut quodam die manu propria Capillos suos apprehenderit, et contemplantibus cunctis, se Romanis Missis tradiderit dicens, Omnes Principes et cuncti Principes Wlgarorum terræ cognoscant ab hodierno die me servum fore post Deum beati Petri et ejus Vicarii.Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 22 :
Puerum huic Monasterio humiliatis Capillis cessimus.Lib. 2. de Mirac. S. Martini cap. 4 :
Dicens, si eum reddideris sanitati, piissime Domne Martine, in illo die absolutus a mei servitii vinculo, incisis Capillis tuo servitio delegeturFrodoardus in Adriano PP.
Quoniam Attachiamenta cap. 56. § 7 :Cordibus ac tacti quidam meliora sequuntur, Et sub Apostolica posito ditione Capillo Dant se, servitiisque ejus sine fine fideles Sese mansuros votis testantur anhelis.
Est autem tertius modus nativitatis et bondagii : cum aliquis liber homo pro dominio habendo, vel manutenentia alicujus magnatis, reddit seipsum illi domino, suum nativum sive bondum, in curia sua, per Crines anteriores capitis sui.
Deinde veniens ante sacrosanctum altare, adstante B. Mauro cum omni congregatione,... jubente viro Dei, Rex primus post eum de Coma capitis ejus totondit, deinde quicunque ex optimatibus voluit.Ignatius Diaconus in Vita S. Nicephori Patr. Constantinop. n. 24. de eodem Nicephoro in Monachum attonso :
Καὶ τὰ τῆς ἱερᾶς ἐκείνης κεφαλῆς ἀποκάρματα ταῖς τοῦ ὑιοῦ καὶ συμβασίλεως χερσὶν ὑποδεχθῆναι σοφῶς ἐδικαίωσεν.Michael et Theophilus in Epist. ad Ludovicum Imper. apud Baron. ann. 824 :
Alii vero religiosum habitum monasticum sumere volentes, religiosiores personas postponebant, qui prius Comam capitis eorum suscipere solebant, adhibitis imaginibus, quasi in sinum earum decidere Capillos illorum sinebant.S. Hieron. Ep. 48. ad Sabinianum cap. 3 :
Moris est in Ægypti et Syriæ Monasteriis, ut tam virgo quam vidua, quæ se Deo voverint, et sæculo renunciantes, omnes delicias sæculi conculcarint, Crinem Monasteriorum Matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessuræ capite, sed ligato pariter et velato.
Statim dominus Abbas congregavit omnes fratres intus in Ecclesia S. Michaelis, et stantes coram altare, receperunt me ad suam orationem, et scripserunt nomen meum et omnium parentum meorum in libro, et sic in eadem hora ego discalceavi pedes meos, et ad sanctum altare ascendi, et per unum Crinem de capillis meis obtuli me Domino, etc.
Dixit rex(Chlodovæus) circumstantibus : Quod me videtis facere, facite. Et accessit et commendavit se Capillo capitis sui S. Germerio : et similiter omnes fecere. Et osculatus est eum rex et valedixit.
Ac ne simulatorie loqui putaretur, abscissos de capite suo Capillos matri suæ transmisit.Gesta Regum Francorum cap. 41 :
Perge velociter festinus cum Crine capitis mei nunc ad patrem meum, ut succurrat nobis, antequam cunctus exercitus corruat.
Torturam Capillorum et compositionem capillorum facere. Martianus Capella lib. 4 :
Femina... cui Crines tortuosi decentique inflexione crispati et nexiles videbantur.
prolixiorem comamnutriebant, ut ait idem Agathias ; alii vero, servi etiam ipsi, breviorem rursus, sed tantum
incisam, ut scribit Gregor. jam laudatus, deferebant ; neque enim omnino abrasos fuisse pluribus constat. Consule D.
Le Beuftom. 3. Dissert. pag. 47. Vide Criniti.
De facto Ungariæ magnæ a fratre Ricardo invento tempore dom. Gregorii IX.PP. ad calcem Cod. reg. 4188 :
Fratres Prædicatores infidelium conversionem desiderantes, quatuor fratres ad quærendam prædictam gentem iterato miserunt : qui accepta fratrum suorum benedictione, habitu regulari in secularem mutato, barba et capillis ad modum paganorum nutritis per Bulgariam assam et per Romaniam, cum ducatu et expensis domini Belæ, nunc regis Ungariæ, usque ad Contantinopolim pervenerunt, ubi intrantes in mare per xxxiij. dies venerunt in terram, quæ vocatur Sychyn, in civitate quæ Matrica nuncupatur : quorum dux et populi se Christianos dicunt, habentes litteras et sacerdotes Græcos : princeps centum dicitur habere uxores : omnes viri capud omnino radunt et barbas nutriunt delicate, nobilibus exceptis, qui in signum nobilitatis super auriculam sinistram paucos relinquunt Capillos, cætera parte capitis tota rasa.
His intersigniis, quod eidem puero ipse Gofredus alludens, Capillos ei paulisper excussit.Vide supra Alapa, Auris et infra Pipilus.
De benedictionibus sponsarum tertiam partem, benedictiones perarum, Capillorum quoque suæ erunt, etc.Vide Nomocanonem nuper editum a viro eruditissimo Joanne Bapt. Cotelerio tom. 1. Monumentor. Ecclesiæ Græcæ cap. 533.
Rectoribus(parochiarum) semper offerunt aliquid non solum in missis festivorum dierum, verum quoque..... in benedictione Capillorum masculorum infantium certis festis, quam habent ex consuetudine, et pro qua offerunt pullum album, videlicet gallum.
Pacem Abraso Crine supremo, et cum gramine, datisque affirmant dextris.
du Pas, in Stemmate Tinteniacensi pag. 572 :
Inde etiam sunt testimonia Capilli capitis mei, quos pono super altare, et culter unus.Charta Willelmi Comitis de Warenna :
Et inde saisivi eam(Ecclesiam) per Capillos capitis mei, et fratris mei Radulfi de Warenna, quos abscidit cum cultello de capitibus nostris ante altare Henricus Episcopus Wintoniensis.
Si per Capillos alium comprehenderit, sol. 120. componat.Adde Legem Burgund. tit. 5. § 4. et Leg. Long. Ed. Her. tit. 121. § 3.
Si quis se miserit in aguayt, et considerata mente requisierit Militem, et cum fuste cæderit eum, et per Capillos traxerit, quod magnum dedecus est, emendet eum per mortem.Fori Oscæ ann. 1247. fol. 24 :
Si dixerit publice, quod mentitur, aut traxerit per Capillos, etc.Magnum nempe dedecus, quod
decalvatiopro maxima infamia haberetur. Charta Communæ Atrebatensis ann. 1211. § 23 :
Qui alium pugno vel palma percussit, seu per Capillos cepit, etc.§ 24 :
Quid alium ad terram per Cappillos traginaverit, i.traxerit, etc. Aristænet. lib. 1. Epist. 2 :
Μεχρὶ τριχῶν συμπλεκόμεθα πολλάκις ἀλλήλαις.
Ne feudi, non essendovi maschi, succedon le femine primogenite : eccetto se quelle ô altre essendo maritate, sene trovasse alcuna non maritata fanciulla, nel qual caso non la maritata primogenita, ma la fanciulla non maritata succede ; di cui si dice esser rimasa in Capillo.Adde Campanilem pag. 46. Lex Langob. lib. 2. tit. 14. § 20 :
Si quis Longobardus se vivente filias suas nuptui tradiderit, et alias post mortem in Capillo in casa reliquerit, tunc omnes æqualiter in ejus substantia hæredes succedere debent.Adde § 21. 22. 26. 27. tit. 20. § 1.
In successione inter feudatarios et subfeudatarios viventes in regno eodem jure Francorum, sexus et primogenituræVide Pithœum ad Consuet. Trecens. art. 5.prærogativa servetur, ut inter duos eodem gradu feudatario defuncto conjunctos feminam masculus et juniorem major natu præcedat, sive sint masculi, sive sint feminæ concurrentes : nisi forsan duabus concurrentibus esset primogenita maritata, et junior remanserit in Capillo ; tunc enim junior, qui in Capillo manserit, primogenitæ maritatæ in successione hujusmodi præferatur ; sed si nulla remanente in Capillo, duæ vel plures fuerint maritatæ, majori natu jus primogenituræ servetur.
Intonsiet
Intonsæ, appellantur
Tosi, Tose, Tosane, Tosoniet
Tosetti, ut opinatur Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 109. Charta ann. 769. ibid. tom. 3. col. 1011 :
Et tivi Austricunda dulcissima sorore germana mea in domo mea in Capillo avire videor, elegisti tivi monasticho voto Deo deservire, etc.
Saraceni franchi, seu liberi per Curiam generalem celebratam Ilerdæ a Jacobo II. Rege Aragon. ann. 1301 :
Statuimus, quod quilibet Saracenus Franchus, qui sit in Catalonia, portet Capillos Cercenatos, et tolts(i. tonsos) in rotundum, seu in circuitum, eo ut cognoscantur inter Christianos, etc.
Quicumque ingenuo aut servo fugienti nesciens Capillum fecerit, quinque sol. perdat : si sciens Capillum fecerit, fugitivi pretium cogatur exsolvere.Editio Heroldi :
Si ingenuus aut servus fugienti nesciens Capillos fecerit, 5. sol. solvat, si sciens fecerit, etc.
puniti in cute et Crinibus, in Speculo Saxon. lib. 2. art. 13. § 1. art. 28. § 3. lib. 3. art. 3. § 1. et in Wichbild Magdeb. art. 19. § 1. art. 44. § 1. 96.
Nulla decoris affectatione exculti : contrariæ significationis affectati.
Et statuimus ut Frisones militare volentes sint usque ad summitatem aurium circumcisi, si facere voluerint, ut per hoc etiam suam valeant ostendere libertatem ipsis, ut dictum est, a nobis esse collatam.
Et pour lui plus encore confondre, Tous les cheveux ly firent tondre, Comme à un fol marquiçon.
Aussi a confessé ladite femme que par longtemps elle a recepté et retrait plusieurs hommes et femmes mariez et à marier, et les a esté et envoyé querir par ses certains messaiges, dont elle a eu et receu plusieurs deniers : pour lesquelz cas ladite exposant a esté condampnée par les bailli et officiers de l'evesque de Paris à estre pilorisée, les Cheveulx brulez, bannie de la terre dudit evesque et tous ses biens confisquez.Liber rub. fol. parvo domus publicæ Abbavil. ad ann. 1478. fol. 242. r°. :
Belot Cantine pour avoir voulu atraire par maniere de macrelage Jehannette fille Witaxe de Queux à soy en aler en le compaignie de ung nommé Franqueville, homme d'armes de la garnison de cette ville soubz la charge de mons. de Joyeuse et à faire sa volenté d'elle, fu condampnée et a esté menée mistrée en ung benel par les carrefours, et ses Cheveux brulez au pillory ; et ce fait banye de ladite ville et banlieue sur le feu à tousjours.