carnelevamen
Carnevaledictum putant, quasi
carne, seu
caro vale: sed id etymon non probat Octav. Ferrarius. Ego sane sic dies istos, seu potius diem Martis, qui Quadragesimam antecedit, appellasse nostros existimo,
Carn-a-val, quod sonat,
Caroabscedit, seu tempus carnes comedendi. Charta ann. 1195. apud Ughellum tom. 7. pag. 1321 :
Et in Nativitate Domini duas spallas porcorum, et sex pizzas, et in Carnelevamine, unam gallinam, et tres pizzas, etc.Occurrit semel ac iterum. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. sub. finem :
Comes autem Rogerius juxta mandatum regium usque in Carnis levamen Panormi nuncios imperatoris exspectavit, etc.