carnerius
Carnero, Gall.
Yepezin Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 3 :
Similiter namque vendimus vobis ipsa paria, quam dicunt Guardia, quam debebant vobis villas, et ipsa materia quod portabant ad ipsos palatios de Najara, vestras villas in 80. vaccas, et 600. Carneros et 100. porcos, ut omnino ingenuas permaneant in vestra potestate, etc.Vetus Instrumentum apud Marcam lib. 5. Histor. Beneharnensis cap. 29. num. 2 :
Concesserunt propria voluntate uno quoque anno, ut facerent tributum octo Carners, et quatuor arietes, etc.Fori Alcaçonenses æræ 1267 :
Et qui cavalo alieno cavalgaret, pro uno die pectet unum Carnerium.
Quod si aliter fecissent haberent inibi habitantes potestatem occidendi vaccas, porcos, Carneros sine ulla dubitatione, et sine ullo pleito.In Privilegio Ferdinandi Gonzalez Principis Castellæ pro Monasterio S. Æmiliani, tom. 3. Concil. Hispan. pag. 177. col. 1 :
Istæ prædictæ cum omnibus suis villis ad suas alfozes pertinentibus, Carneros, domus octo faciunt se ad unum.