casticamentum
Concesserunt mihi in augmentum totius feodi mei, quod de ipsis teneo omnes mariscos meos... videlicet a finibus prati Camerarii versus Helliacum usque ad fossata et Casticamenta antiquorum pratorum de Merincourt, in jus hereditarium a me et heredibus meis quiete et pacifice possidendos.Quid hic sint
Casticamentanos docet altera ejusdem Tabularii Charta anni 1227. ubi de iisdem mariscis et pratis agitur, et ubi pro
Casticamentis, Calceia
Hii siquidem marisci hoc modo æqualibus partiti sunt, quod in pecia quæ est a Calceia Bonaii usque ad pratum Camerarii, habemus illam medietatem quæ contigua est Calceiæ de Bonanio et dicti... aliam medietatem usque ad pratum supradictum, et ab illo prato, quod nostrum est usque ad Calceiam de Helliaco... a dicta vero Calceia de Helliaco usque ad Merincort, habemus medietatem illam, quæ est dictæ Calceiæ de Helliaco contigua.Ex iis non solum colligo,
casticamentumet
calceiamunum et idem esse, verum etiam utrumque inter
Casticiasseu ædificia, de quibus mox dicetur, fuisse numeratum ;
Casticamentumenim a
Casticareseu
Casticiarederivari, atque ejusdem cum
Casticianotionis esse, nemo est qui, me etiam tacente, non intelligat.
Castichementinfra legitur in
Casticiare. Vide Calceia.