catechumeni
Si vero sanctum Pascha elegerint expectare, iterum cum Episcopo loquere, ut modo quidem Catechumeni fiant.Augustinus Tract. 11. in Joannem :
Omnes Catechumeni jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis.Leidradus Episcopus Lugdun. de baptismo cap. 1 :
Qui baptizandus est, prius instruatur fide, hoc est enim Catechuminum esse, id est instructum : Catechizare, est instruere, etc.
Catechumenorumappellatio e Scripturis petita est, velut a cap. 1. Luc. in Præfat. v. 4. juxta textum Græcum, item ex Actis Apostol. cap. 18. v. 25. tum ex Epist. Pauli ad Galat. cap. 6. v. 6. a Græco vero
insonare auribus, erudire, docere præsertim elementa prima, ut loquitur Apostolus ad Hebr. cap. 5. v. 12.
Catechumeniquidem omnes dicebantur, sed pro majori minorive in doctrina fidei ac virtute profectu, varios in gradus et quasi classes tribuebantur,
Audientiumnempe,
Genuflectentium, et
Competentium, de quibus passim SS. Patres. De Catechumenis multa habent Concilia, Nicænum can. 11. 12. Aurelian. I. can. 19. 20. Agathense can. 34. 60. 61. Arelatense
Catechumenus, apud Commodianum Instr. 46.