About Report a problem

Menu

cogechulst

COGECHULST
,
Cogschult
, Navium debitum, navaticum, tributum quod ex Coggis penditur : Germanis enim Schuld, est debitum. Vetus Charta apud Willelmum Hedam in Odibaldo Episcopo Traject. : In Almere Regalis census, qui vocatur Cogechulst. Alia Ottonis Imp. ann. 949. apud eumdem : Insuper et tributorum, quæ Huslata et Cogschult dicuntur, etc. Teloneum Coggonum videtur nuncupari in Diplomate Waldemari Daniæ Regis apud Pontanum lib. 7. Histor. Danicæ : Telonea Coggonum maneant prout fuerant ab antiquo. Vide Cogo.

Saved

Recent