combri
In sylvam confugit in Arelauno, fecitque Combros, totam spem suam in Dei pietate transfundens.
In sylvam fugit in Aureliano, fecitque Combros, spem ponens in Domino ;Legendum enim
Arelano.
Aurelano, ut ad oram libri correctum legitur.
Et concides magnas in silvis illis fecit, totamque spem suam in Dei pietatem transfundens.Unde conficitur,
Combroshis locis usurpari pro lignis et arboribus excisis, quibus viæ impediuntur, unde vox nostris
Encombrer, pro impedire, viam obcludere. Sed et pro quibusvis arboribus excisis, atque iis quæ ad
exclusasin aquis defiguntur, ad vivaria in iis conficienda, usurpat Tabularium Vindocinense Ch. 231 :
Apud Curcellos una masura habetur cum plexitio, et Cumbris, quæ sunt in flumine Ledi.Charta Guillelmi de Rupibus Senescalli Andegav. ann. 1219. apud Sammarthanos in Abbat. Boni loci :
Item duo molendina in Lido apud Pontem de Curia Hamonis, cum piscariis et Combris, etc.
Quatuor arpennium pratorum et Combrorum in aqua Ledo consistentium.Charta Thossiacensis ann. 1404 :
Tenet quinque Combros seu plateam in qua possunt fieri quinque boni Combri in riparia Calaronæ juxta Combros seu aquas piscarias Petri Pelisson.Altera Charta Thossiac. ann. 1520 :
Quoddam Combrum vel plateam unius Combri situm in riparia Calaronæ.
In aquis quæ sunt infra pontem habet Comes Combros et non Archiepiscopus.Vide Ramata.
Combellosvulgo
Combaux, in Briegio non procul Matrona positum, ab hujusmodi
Combellis, seu concædibus nomen accepisse.
Combeet
Comblellenuncupabant, Vide infra Cumba 2.
Combrosopponere.
Incumbramentum, impedimentum, voces practicorum, apud Bractonum lib. 4. tr. 2. cap. 6. lib. 5. tr. 4. cap. 9. § 14. et in Fleta lib. 5. cap. 19. Vide Rastallum verbo,
Quare Incumbravit.
Ingomberare, in Vita S. Zitæ Virg. Lucensis num. 35. MS. :
Charta libertatum Pontallerii ann. 1157. apud Perardum :Et li traitres le vait contreratendant, Par quoi le fait, c'est ses Encombremens.
Et se aucuns de mes homs de cels leus, ou ces choses estoient prises, ne Encombrées, pour ma dete cogneue, ge lou dois par mon serement delivrer.Viri docti a Germanico
Kommer, seu
Komber, quod inquietudinem, ærumnam, afflictionem significat, vocem deducunt. Sed potius videtur a
Combrisetymon arcessendum ;
Combrusautem pro
Cumulusdictum probabiliter conjiciunt viri quidam eruditi. Vide Menagium in voce
Et Diex tout maintenant i euvre, Qui son cuer Descombre et descuevre.
Sgombrare, Disgombrare, Itali hac notione dicunt.
Incumbres, Hypothecæ, res oppigneratæ, Gall.
Conveniunt namque eis prædictis jam dicti Vicecomes et Vicecomitissa, ut ipsas Abbatias... cum illarum pertinentiis... non vendant, neque alienent, nec Incombrent, neque donent alicui homini... exceptis ipsis Incombres, vel donationibus, quæ erant factæ in prædictis Abbatiis, et excepto ipso seguio, qui per prædictos Incombres, vel donationes,advenerit per directum ad ipsos successores de ipsos tenentes jam dictas donationes ; sed ita maneant ipsæ Abbatiæ, exceptis prædictis Incombres et eorum seguio præscripto, sicut consistebant ipsa die, quando, etc.
Combrer, pro Arripere, ni fallor, in Chron. S. Dion. lib. 2. cap. 9. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 188 :
Childebert bouta l'enfant, qui à lui s'estoit ahers : cil(Clothaire) le Combra tantost, et l'ocist en autel maniere, comme il avoit l'autre ocis.
Neque Episcopus, neque Canonicus, nec ullus Clericus non audeat aliquid disrumpere vel tollere de omni præscripto honore de ipsa canonica vel communia S. Nazarii neque per fevum, neque per alodem, neque per pignora, neque per vicariam, neque per ullum Incombrium.
Inter Scacaria Norman. :
De maritagio Encombrato hæredes mariti qui Encombravit maritagium uxoris suæ, re evicta a possidente, tenetur ei reddere pretium.Infra :
Mulier quæ post mortem maritagium Encombravit, agit contra possidentem, postea facit pacem, itaque dat ei 10. libras : consanguinei mulieris volunt retrahere ventam istam : quæritur an possint ; Respondetur quod non.
Brusselde Feudorum usu tom. 2. pag. 932 :
Judicatum est quo pueri infra ætatem non respondebunt de maritagio Encombrato per venditionem patris sui.
L'en dit que li home Encombre le mariage sa femme, quand il fet en quelque maniere que ce soit, que ele en soit desaisie.Ubi editio Latina habet
maritagium Impeditum. Vide novam Consuetud. art. 3. Ita etiam in Charta ann. 1294. in Regesto Philippi Pulcri incipiente ann. 1299. fol. 2 :
Non veniet, nec venire aliquatenus attentabit, ratione dotis, donationis propter nuptias, maritagii Impediti, aut alia ratione quacumque, etc.