confragmentum
Papias :Confragosum , Simul fragosum, ut mons.
Confraga densis arboribus dumeta.Talia loca dixerunt etiam
Confrages loca, in quæ undique venti concurrunt, ac saxa frangunt, ut Nævius ait ; In montes ubi venti frangebant locum.Constantiensis Nævii verba sic legit :
In montibus ubi venti frangebantur; et in prioribus quoque pro Isidori verbis,
ac saxa frangunt, apud illum melius (ut in nostro Sangerman. Glossario MS. n. 501.) legitur,
ac sese frangunt. Pro
Confrages, apud Festum legis
Conflages, quod idem est. Nam litterarum
let
rperpetua est permutatio. Festus :
Conflages loca dicuntur, in quæ undique confluuntventi.Veteres dixerunt
Fragopro quo posteriores euphoniæ causa interposito
ndixerunt
Frango, ut pro
Tago, unde
Tagax, Tango; inde apud Nævium in Constantiensi
Fragebantur. Apparet id quoque ex præterito
Fregi, et Supino
Fractum, quod est ab obsoleto
Frago.