About
Menu

contestare

CONTESTARE
, Donare, veluti testamento, in Charta Ranimiri Regis Lusitaniæ æræ 939. apud Rodericum da Cunha in Hist. Episcop. Portensium 1. parte cap. 13. pag. 150.
CONTESTARE
, Admonere, monere, seu potius repugnare, pro Contrastare : quomodo Contester, usurpamus. Lex Bajuvar. tit. 2. cap. 5. § 6 : Si servus hoc fecerit, capitali subjaceat sententiæ : dominus vero ejus omnia similia restituat, quia servo suo non Contestavit, ut talia non faceret. Capitula Caroli Magni lib. 6. cap. 15 : Si bos cornupeta fuerit,... et Contestati sunt dominum illius, nec reclusit eum, occideritque virum, aut mulierem, etc. Adde Anastas. in Vitis PP. pag. 50. Vide Contrastare.
Contestare Litem
, Litigare, repugnare, litem instruere. Instrumentum appellationis anni 1481. ex Archivo B. M. de Bono nuncio Rotomag. : Litem Contestando et negando, prout negarunt eumdem de Paris habere jus percipiendi decimam in eadem pecia terræ articulata. Epistola Michaelis Episcopi Andegav. ann. 1244. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 418 : Convocatis partibus, facias infra duos menses post receptionem præsentium, super singulis articulis in libello presentibus inserto contentis, litem coram te legitime Contestari. Festo Contestari litem dicuntur duo, aut plures adversarii, quod ordinato judicio utraque pars dicere solet, Testes estote.

Saved

Recent