cuptare
Cupere multum. Alia notione vocem usurpat Pactus Legis Salicæ tit. 61. § 1 :
De eo, qui chrenecrudamperagit, de qua supra :
Et postea debet in casam suam intrare, et de quatuor angulis terræ pulverem in pugno colligere, et postea in duropello stare, et intus casam Cuptare debet, et sic de sinistra manu trans suas scapulas jactare super proximiorem parentem.Lex Salica recentior habet :
Et stare in durpilo, hoc est, in liminari, et intus Captare, etc.Ubi Wendelinus
Cuptareidem esse vult, quod Belgis
Kuppen; obtegere, occultare, ita ut ille intra casam ab aliorum conspectu se submovere debeat. Nec scio, an a
Captare, quæ in aliis Editionibus occurrit, vox nostra
Cacher, pro
Occultare, deduci debeat.
Cuptarevel
Captare, nimirum per Respicere. Respicere autem, inquit, et Circumspicere nobis olim
Capenvel
Capfenjam
Gaffendicitur.