curadia
Super causa quæ vertebatur inter D. Theobaldum Episcopum Placentiæ ex una parte, et Consules et Commune Placentiæ ex alia, de pedato Florenciolæ, de advocatia, et Curadia, etc.] Forte melius legeretur
Curaduria, Hispanis, Pupillarium bonorum curatio, Gall.
Advocatiapro Tutela sumitur. Vide Curatura.]
Cum omnibus ejusdem comitatus pertinentiis, videlicet castris, villis, mercatis, Curadiis, terris cultis et incultis.Alia ann. 1183. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 340 :
Insuper donamus et offerimus Curadiam et pedagium suprascriptæ ecclesiæ et monasterio per totam terram nostram.Denique alia Ottonis III. ann. 1210 :
De nostra benignitate concessimus alienationes sive invasiones factas ab aliquo suorum parentum contra formam feudi de castris, sive castellis, jurisdictionibus,... ripaticis, teloneis, pedagiis, Curadiis,... et aliis quibuscumque rebus de feudo, quod ab imperio descendit.Expungendæ igitur, quæ supra proponuntur, conjecturæ. Vide Curaria et mox