About
Menu

curata

CURATA
, Species telonii. Vide Curatura.
CURATA
, Idem, ni fallor, quod Procuratio, seu Hospitium et convivium ab Ecclesiis debita Episcopis et Archidiaconis, cum ab eis visitabantur. Charta fundationis Prioratus S. Fromondi ex Archivo Monasterii Carisiac. : Concedente etiam Hugone Constantiensi Episcopo prædictam Ecclesiam esse quietam et liberam ab omni synodo et Curata et consuetudine. Vide Procurationes Episcoporum.
CURATA
, Fossa, quæ purgari solet sæpius, unde egeruntur sordes, quas Galli dicimus Curures, Purgamenta. Charta Calomontis : Juxta domum et pedam liberorum Petri Boneti, quadam Curata intermedia, juxta muros villæ et carreriam publicam. Computum anni 1324. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 132. col. 1 : Pro garita facienda..... Pro Curatis dictæ garitæ faciendis centum solid. Hic Curatæ sunt effosa garitæ fundamenta. Vide Curare 2.
Cureure et nettoyeure, in Stat. ann. 1348. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 97. art. 3. Pro ipsis purgamentis, in Instr. ann. 1358. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 213. col. 2 : Item de fossatis curandis, et Curata portanda super mota, vel alibi, ubi expediens fuerit, etc. Curet, Instrumentum quo aratrum purgatur, in Lit. remiss. ann. 1431. ex Reg. 175. Chartoph. reg. ch. 38 : Ainsi que le suppliant ot lié ses beufs à la charrue, apperceut qu'il avoit oublié son Curet, dont il curoit sa terre et sa charrue. Cureur, eodem intellectu, in aliis ann. 1378. ex Reg. 112. ch. 315 : Le signifiant trouva sa charrue ou il print un baston que l'en appelle Cureur. Curotte, in aliis ann. 1420. Curete et Curecte, in aliis ann. 1451. et 1457. Cureboisson, Ligonis species, in Lit. ann. 1452. ex Reg. 181. ch. 142 : Les supplians prindrent ung ferrement, appellé Cureboisson, et autres choses necessaires à faire la closture desdites terres et prez.
CURATA
, Parochialis, cui præest Curio. Legitur in Charta Conradi Ducis Silesiæ ann. 1345. inter Reliq. MSS. Ludewig. tom. 5. pag. 635. Curata Capella, ead. notione, in Indice MS. Beneficiorum Diœcesis Constantiensis fol. 61. Vide Ecclesia.
Curata Dignitas
, in Chart. Wenceslai Imperat. ann. 1381. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 3. pag. 538 : Ut hujusmodi præposituram Pingwensem, quæ dignitas Curata et principalis, ut dicitur, existit una cum præpositura eccl. Fritzlariensis...... quæ similiter Curata et principalis...... existit, etc.

Saved

Recent