curiales
curiāles mensae, in quibus immolabatur Junoni, quae curis appellata est, Paul. ex Fest. p. 64, 11.
iidem et Decuriones, ait Isidorus lib. 10. cap. 4 :
Et dicti Curiales, quia civilia munera procurant.Senator lib. 9. Epist. 2 :
Gloss. Græc. Lat. :Curiales quibus a provida gubernatione nomen est.
Quanquam non solum injuria contemnamus Deum, qua contemni a servis suisInfra :Curiales solent.
Quid aliud estIdem lib. 5 :Curialium , quam iniquitas ?
Quæ enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia atque vici, ut non quotVide Curia 4. Maxime veroCuriales fuerint, tot tyranni sint ?
Ἐποίησαν ἀυτὴν τὴν πόλιν, καὶ λαβὼν ἀπὸ Νικαίας πραγματευομένους κατέστησεν ἐκεῖ.Ubi Interpres
Curialesvertit.
Homines Curiæ, Hommes de Cour, in Consuetudine Belloquercensi. Charta anni 1275. in Tabulario S. Flori Arvern. :
Si vero aliquis de prædicta familia nostra... tale crimen committeret, per quod cognitum Curiam nostram debere decapitari vel puniri, judicatus hujusmodi per Curiales nostros traderetur Curialibus vestris ad ipsius judicati sententiam exequendam.Statuta Philippi Pulcri Regis Franc. ann. 1302. art. 3. pro reformatione Regni :
Et volumus, quod in Parlamento et Curia per Curiales nostros tractentur.Vide Ægid. Aureæ Vallis Monachum cap. 26.
Item, concedimus quod Bavilus seu alii Curiales dicti CastriUbi(S. Genesii) et ejus mandamenti, non possint nec debeant procedere contra aliquam personam dicti mandamenti ad inquestam, nisi prius facta de crimine legitima informatione.
Curialessunt
BalliviConsiliarii seu Assessores. Enumeratio jurium Comitis Biterr. in Civitate Albiensi ann. 1252 :
Cum dictus Episcopus et cives Albienses nuper citati fuerint ad parendum juri in curia vestra, idem Episcopus confœderavit se juramento interposito cum quibusdam civibus Albiensibus, qui detinent possessiones et bona faiditorum et de hæresi condemnatorum et alia jura dictum Regem pertinentia, ut omnes insimulse deffenderent contra Curiales domini Regis, qui peterent præmissa ab ipsis.
Jus Curiæsupra in Curia 4.
Priscorum autem Curialium, qui et nunc Militari censentur nomine, hæc vigebat consuetudo, etc.Petrus Damiani lib. 2. Epist. 3 :
Sicut ii, qui Ecclesiæ militando promoti sunt, vocantur ex more Pontifices ; ita qui famulando Principibus fiunt, dicuntur a Curia Curiales.Will. Tyrius lib. 20. cap. 25 :
Ibi vero occurrentibus ei magnis sacri Palatii Principibus, cum maximo Curialium numero.Lib. 22. cap. 4 :
Si famulorum et Curialium numerositatem scripto comprehendere tentemus.Charta Simonis Comitis Leicestriæ ann. 1211. qua donat Raimundo de Cadurco castrum
de Tornes, consilio Procerum et Curialium suorum. Alia ann. 1126 :
Actum est hoc sub præsentia strenui Comitis Theobaldi et ejus Curialium apud Vitriacum.Libertates, concessæ Villæ Montisbrusonis a Guigone Comite Forensi ann. 1223. MSS. :
Si aliquis de Curialibus, vel de familia Comitis verberaverit aliquem de villa, etc.Vide Joannem VIII. PP. Epist. 199. Constit. Sicul. lib. 1. tit. 9. tit. 37. tit. 29. § 2. etc.
Grand Curial de Baugé, d'Yenne, apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 51. 59.
Magnusdictus est, quod esset Scriba Judicis Balgiaci, majorque Castellanorum Curialibus, qui et ipsi inter Dignitates urbium in Bressia non debent annumerari. In usibus aut actu Notorietatis stagnorum Bressiæ, apud eumdem Guichenonum in Probat. pag. 170. et apud Revellum pag. 265. Curialem et Scribam unum eumdemque fuisse aperte claret :
Testes coram nobis Petro Castellani Castellano de Villariis et manibus mei Curialis subsignati de et super prædicta consuetudine interrogati... ann. 1502.De iis Curialibus eorumque muniis fusius agunt Revellus pag. 261. et Colletus pag. 174. et seqq.
CURIALES
CURIA´LES[CURIA; DECURIONES. ]