About

Menu

dearestare

DEARESTARE
, Quod arrestatum erat seu retentum relaxare, liberare. Litteræ Philippi Regis Franc. pro Mercatoribus Rotomag. apud Rymer. tom. 2. pag. 127 : Fecissetis Dearestari penitus, ut credimus, mercimonia prædicta. Occurrit ejusdem tomi pag. 285. et tom. 3. pag. 667. Vide Arrestare.
Dearestatio et Deliberatio Benedicti et Edwardi sociorumque suorum
, apud eumdem Rymerum tom. 3. pag. 309.
Dearestatus
, Qui post delictum non est comprehensus, liber. Charta anni 1250. apud Miræum tom 2. pag. 1231. col. 2 : Qui fecerint forefactum vel delictum, recederent de terra nostra prædicta Dearrestati, hoc est, antequam caperentur.
Dearrestare
,
Desarestare
, Impedimentum tollere, liberare. Arest. ann. 1344. 17. Maii in vol 2. arestor. parlam. Paris. : Bona sua omnia curia nostra prædicta Dearrestavit et liberavit. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 164 : Respondit dictus Raymundus, quod ea quæ arrestaverat (bajulus) ipse Desarestabat.

Saved

Recent