deodanda
Item batelli de quibus tales submersi fuerint, appretientur, et alia quæ sunt causa mortis alicujus ; et sunt Deodanda pro Rege, ut si submersus fuerit quis in aqua dulci, et non in mari (ubi nec navis, nec mæremium, si navis fracta fuerit, erit Deodanda) quia omnia ista erunt dominorum, si vivant, sicut eorum catalla ; nec sunt Deodanda ex infortunio in mari, necQuod dicitvreccum, nec etiam murdrum de occisis in mari.
pro Rege, exponere videtur Fleta lib. 1. cap. 25. § 9.
pro anima Regis et omnium fidelium defunctorum. Adde eumdem Bractonum d. libro et trac. cap. 15. § 6. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 977. Willelm. Stanfordium lib. 1. Placit. Coronæ cap. 12. Cowellum lib. 4. tit. 8. § 1. et Rastallum verbo
Deodande.