About

Menu

deonarii

DEONARII
, Hæreticorum secta ex Manichæis seu Paulicianis. Historia Vezeliacensis lib. 4. pag. 644 : Eo tempore deprehensi sunt apud Vizeliacum quidam hæretici, qui dicuntur Deonarii, seu Poplicani. Et mox : Convicti sunt quod solam divinitatis essentiam ore confitentes, omnia penitus Ecclesiæ Catholicæ Sacramenta evacuarent. Ii forte quos Deistas dicimus, qui omni religione posthabita, solum Deum colunt. Vide Populicani.

Saved

Recent