. Papias : Coloni, sunt cultores advenæ... alienum agrum locatum colentes,
ac debentes conditionem genitali solo, propter agri culturam, sub dominio possessoris,
pro eo quod Discolatus est fundus. Ita etiam Codex MS. id est, ni fallor, quia
ager hactenus incultus manserat, nec cultorem habebat. Pro eo quod iis locatus est
fundus, ex Isidori Origin. lib. 9. cap. 4. sect. 36.