About Report a problem

Menu

dugaria

DUGARIA
, Fossa vel canalis, ut conjecto, a Doga, Fossa, Gall. Douve. Chronicon. Parmense ad annum 1291. apud Murator. tom. 9. col. 822 : Dugaria quæ vadit ex transverso glareæ Communis, facta fuit occasione navilii Communis. Et ad ann. 1308. col. 870 : Dominus Saxolus de Saxolo Capitaneus generalis soldatorum captus fuit, in capite pontis in quadam Dugaria in vicinia S. Cæciliæ, in quam effugerat. Vide Dugalia.
Idem quod supra Dugale. Stat. Palavic. lib. 2. cap. 69. pag. 127 : Ordinatum est quod quælibet persona stans et habitans in castro Buxeti teneatur mondificatas, purgatas et nitidas tenere et manutere Dugarias existentes in castro Buxeti, tam magnas quam parvas.
DUGARIA
, Idem quod Angaria, seu Plaustrorum præstatio per viam directam, Parangaria vero per transversam. Onomast. ad calcem tom. 5. Anecdotorum Martenianorum : Clericos Magalonensis diœcesis Dugariis et parangariis et aliis exactionibus indebitis aggravatis.

Saved

Recent