edecumatus
Cum Minerva de literarum professione aliquid præsumere ineptissimum est, ac interSed legendumEdocumatos literarum sectatores, ratiocinandi probabilitate fidem facere, non nostram attigit facultatem.
Edecimata, Electa, id est præclara : unde legendum videtur
Edecumata: ut apud Papiam, pro
Edecumatus, Electus.
edecumarit, quo usus est Siricius Papa Epist. 1. ad Himerium n. 14. probata Cangii interpretatione, hanc subjicit notam Petrus
Coustanttom. 1. Epist. Rom. Pontif. col. 635. Hinc et nos apud Aurelium Symmachum.... lib. 3. Epist. 49. et 51. ubi
viros Decumatæ virtutislegimus, præferendum censemus
Edecumatæ, quomodo in veteri cod. Benigniano haberi ad marginem Epist. 51. annotatur. Quid vero Symmachus in Epist. 49. ad Eutropium sibi velit his verbis,
In gravido non habeo quod amicitiæ meæ viros Edecumatæ virtutis adjungis, planius eloquitur in Epistola 51. ad eumdem, quam sic exorditur :
Ago quidem studio meoUnde apertum est, id ipsi esse(f. tuo) uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cujusque concilias.
Edecumatum, quod probatissimum, maxime cum in ead. epistola 51. inferius Eutropium roget,
ut unum aut alterum æque Decumatæ(verius in MS. Benign.
Edecumatæ) honestatissibi inveniat.