About Report a problem

Menu

ensalmus

ENSALMUS
, Incantatio certis superstitiosis precibus constans, inquit Hofmannus in Lexico, cujusmodi fuit oratio illa, Crux Christi salva me, a quodam Græco Archiep. composita, de qua Diana part. iv. tom. 3. Resol. 62. Vide Hieron. Bardum Tract. Medico-Politic. Has precum formulas vocant Hispani Ensalmadores a verbo Ensalmar, Fascinare, vel præstigiis uti, Gallice Enchanter. Vide Concil. Mexicanum anni 1585. inter Hispana tom. 4. pag. 373.
Hisp. Ensalmo, Incantationis species, sic dicta quod in ea certis Psalmorum versiculis potissimum uterentur, ut observant Academici Hispani in suo Diction. quibus præiverat Naudæus in Apol. illust. vir. artis magicæ postulat. cap. 14. Exstat opusculum de Incantationibus seu Ensalmis auctore Eman. de Valle de Moura Lusitano editum Eboræ ann. 1620.

Saved

Recent