episcopa
Episcopum Episcopam non habentem nulla sequatur turba mulierum.Vide Baron. ann. 34. n. 289. Sic
Episcopissa, uxor, concubina Episcopi. Acta Episcoporum Cenomanensium
Quadam enim die cum ægrotare cœpisset, placuit, ut sanguinem minueret : qui dum esset flebotomatus, nocte insecuta dormivit cumEpiscopissa, etc.
Episcopasconjectant Macri fratres ex quodam Ecclesiæ S. Praxedis lapide, ubi de reliquiis a S. Paschali Papa eo translatis fit mentio. Sic ibi :
Quocirca et in ipso ingressu Basilicæ manu dextra, ubi utique benignissimæ genitricis, scilicet dominæ Theodoræ Episcopæ, corpus quiescit.Erat, inquiunt, Theodora ejusdem Papæ mater, forsan Abbatissa, quæ etiam Antista dicebatur ; nam sicut Episcopus et Antistes synonyma sunt, sic Episcopa et Antista.