About Report a problem

Menu

epistagma

EPISTAGMA
, Sigillum, ut videtur, dictum, ab ἐπισταγμός, Instillatio, quod cera instilletur ad sigillum imprimendum ; nisi forte legendum sit Epistigma ab ἐπιστίζειν, Notis compungere ; unde Sussannæus in Vocabular. : Epistigma, Subscriptio. Charta Rogerii Siciliæ Regis ann. 1129. apud Murator. tom. 6. col. 623 : Nec ad regii Epistagmatis nec exemplorum cogantur solutionem. Et col. 626. in Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1160 : Ad hujus autem concessionis et munificentiæ nostræ memoriam ac perpetuo stabile firmamentum præsens hoc privilegium nostrum per manus Matthæi nostri Notarii scribi jussimus, nostroque quo utimur Epistagmate roboratum.

Saved

Recent