About
Menu

epitecticum

EPITECTICUM
, Epitecticalis terminus, voces Agrimensorum, forte ita dictus, inquit Rigaltius, quia sit ἐπιδεικτικός, et recturam aliorum terminorum ostendat et commonstret. Auctor incertus : Lapides nativos, quod est, ex solo ipso, Centuriales in Epitecticum adsignamus. Item : Terminus, si aliquid fictum habuerit super se aurum, (f. æreum) aut plumbum, aut stannum Epitecticum, hoc est massatium fabricatum inter censa Centuriæ. Vitalis et Arcadius : Terminus Epiticticalis, sive in finitione agri, sive Præfecturæ, extenditur in pedes 400. et pedes 800. in quadrifinio vero si plus quatuor lapidibus fuerint inventi, Epitecticales vocantur : nam terminus iste vocatur maximus.

Saved

Recent