falmotum
Testes donationis sunt Fulco Sacerdos de Meriton, Luvellus de Horspath et totum Falmotum meorum hominum et suorum.Quo in loco
Falmotumsolam significat vassallorum domini congregationem. Sed alia fuere
Falmotahisce parvis cœtibus solemniora, quæ scilicet in urbibus vel provinciis celebrabantur.
Falmotumurbis vel oppidi, quod vulgo
Falmotumvero provinciæ,
Schiremotedictum, unoquoque anno congregabatur. Huic intererant Equites omnes ceterique Vassalli liberæ conditionis, qui præstito Regi fidei et homagii sacramento Magistratum eligebant
Scheriffvocatum, qui per annum integrum in tota provincia jurisdictionem exerceret amplissimam. Verum hujus Magistratus electio penes solum Regem esse cœpit anno 1315. ut docet Kennettus in Glossario ad calcem Antiquit. laudatarum. Vide Falkesmote et Folkesmote.