fera
fera, a wild beast, wild animal
they spare neither man nor beast
Feria, Nundinæ, ex Gall.
Præter censum, qui solvitur ad Feram in mense Maii, etc.
Domino et sancto Leopardino concessit ipse benignus Princeps Archembaldus ipsius loci Feram annualem, et Feras omnes de cunctis hominibus ad feram venientibus, totum districtum in ipsa fera.Ubi observandum vocem,
Fera, 2°. loco poni pro jure ipso
Feræquod persolvebant nundinatores. Memoriale Potestatum Regiensium, Auctore Anonymo, ad ann. 1211. apud Murator. tom. 8. col. 1082 :
Et eo anno incœpta fuit Fera S. Mauritii, et fuit facta ad Pontem Platum in contrata S. Mauritii superius stratæ.
Præterea concedimus in vestiaria et calcearia Fratrum monachorum sicut fuerat olim, omnes Feras annuales mercati cum integritate et districtum.Eadem notione usurpari in Charta ann. 1040. modo observavimus.
Affarealii vocant. Vide in hac voce. Charta Bernardi Vicecomitis Carcassonæ ann. 1108 :
Et aliam Feram cum mansionibus meis, ubi sto.Infra :
In villa Limoso unam Feram cum suis mansionibus, et cum suis ortis, etc.Vide Feira
Ferospro apris dixerunt veteres, uti monitum a Salmasio ad Capitolinum pag. 268. Charta Fundationis Abb. S. Mariæ Santonens. ann. 1047. apud Sammarthanos :
Statuimus ut quotannis Abbatissa misso venatore suo, quoquomodo poterit, habeat de præfata silva ad recreandum femineamimbecillitatem, aprum unum cum sua Fera, cervum cum cerva, damum cum dama, caprum cum caprea, etc.
quam Angli Staggon appellant, in Legibus forestarum Canuti Regis cap. 21. 24. 26. 34. ubi
Feræ regalesdistinguuntur a
Feris forestæ; est autem
Staggon, Anglis
Stagge, cervus, cujus venatio regalis dicitur.
Feræ majoresvocantur in Lege Bajwar. tit. 19. § 7.
ferum, singulariter appellari cervum a Virgilio lib. 7. Æneid. vers. 489 :
Narrat vero Luithprandus lib. 3. cap. 4. Lanth bertum Mediolan. Archiepisc. Burchardo Suevorum Duci,Pectebatque Ferum, puroque in fonte lavabat.
quasi hoc esset privilegium amoris, concessisse cervum, quem is suo in brolio venaretur, quod nulli unquam nisi carissimis magnisque concesserat amicis.
bestia forestædicitur, non vero
capreoli, leporeset
cuniculi.
Bestiæ silvestres et omnes aves quæ alias aves capiuntnon vero
lepores et vulpes, in chart. Adam. de Stanelai inter Placit. Johann. reg. in Abbrev. Placit. pag. 93. Ebor. rot. 2. in dorso.
Per totam dictam forestam... venari poterunt ad omnia animalia ita quidem, si magnam feram, cervum, aprum, capreolum, vel aliam grossam Feram ceperint, tenebuntur eam Præposito vel Servientibus præsentare, etc.Legibus porro Friderici Imp. lib. 2. de Feud. tit. 27. § 5. retia tendere, aut laqueos vetantur omnes,
nisi ad ursos, aut apros, vel lupos capiendos. Aprorum tamen venationem Regibus propriam fuisse insinuat Theganus de Gestis Ludov. Pii cap. 20 :
In mense Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advenerat.
Ut nemo absque licentia et voluntate præfati Episcopi successorumque suorum infra prædictos ejusdem foresti terminos banni conclusione vetitos præsumat venari, aut aliquod genus Ferarum, quod in forestarum jure banni interdicitur, lege qualibet, venatoria industria capere, vel decipere.Charta alia tom. 2. pag. 543 :
Ibique erat Bannus Bestiarum prædictorum dominorum.Sed hic agitur de prato, non de silva.
Pecus, i. animal monstruosum, quod generatur in utero mulieris, quod Salernitanæ mulieres vocant Feram.Occurrit hæc vox, sed alia notione, apud Thomam Archidiacon. in Hist. Salonitana cap. 41. et in Historia Acutheis de Gestis civium Spalatensium cap. 2 :
Quatuor cladibus antedictis, videlicet epidimia, fame, Fera, et ferro tota illa provincia... flagellata est.Ubi
Feravidetur esse
pestis.
- ferus, a wild beast, wild animal: leo atque aliae ferae, S.: multa genera ferarun, Cs.: formidulosae, H.: fera saevit, the sea-monster, O.: laqueis captare feras, wild birds, V.
-
…at illo laesit Apollineas traiecta per ossa medullas. Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis silvarum tenebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes. Vitta coercebat positos sine lege capillos. Multi illam petiere, illa aversata petentes…
Ovid, Metamorphoses
-
…nemorum et nemorum monstraverat umbras, dum calet et medio sol est altissimus orbe. Quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo…
Ovid, Metamorphoses
-
…; at nitidae surgunt fruges ramique virescunt arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, hinc laetas urbes pueris florere videmus frondiferasque novis avibus canere undique silvas, hinc fessae pecudes pingui per pabula…
Lucretius, De Rerum Natura
-
…homines, e terra posset oriri squamigerum genus et volucres erumpere caelo ; armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum, incerto partu culta ac deserta tenerent. nec fructus idem arboribus constare solerent, sed mutarentur, ferre omnes…
Lucretius, De Rerum Natura
-
…. Iuvenum manus emicat ardens litus in Hesperium ; quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum tecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat. At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul…
Vergil, Aeneid
-
…mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum ; procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus…
Vergil, Aeneid
-
…, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras. Talia quaerentes sibi enim fore cetera curae rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo…
Ovid, Metamorphoses
-
…, ingens, quam sedem Somnia volgo vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. Multaque praeterea variarum monstra ferarum Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata…
Vergil, Aeneid
-
…foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer. Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset…
Ovid, Metamorphoses
-
…mora est, quantum noxae sit ubique repertum, enumerare minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem…
Ovid, Metamorphoses