About

Menu

fidamora

FIDAMORA
. Charta Guillelmi Regis Siciliæ ann. 1173. apud Ughellum tom. 8. Italiæ sacræ : Concedimus etiam in dicto Monasterio cædua lignorum absque ullis forestagiis, et volumus etiam et inhibemus, ut nullus sit, qui Fidamoras ei auferat.
Quid si legeretur terminatione Longobardica, Fidatiora, ab Italico Fida, qua voce Academici Cruscani intelligunt Pascuum pascendis animalibus locatum atque assecuratum ; quod loco laudato haud ægre aptari potest.

Saved

Recent