fidedigni
Tales homines, quorum fides admittitur, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 70. § 1.
Decernimus, ut nec Episcopi, nec Presbyteri, nec cujuscumque ordinis Clericus, non Abbas, non aliquis Monachus, vel Sanctimonialis in qualicumque controversia sive criminali, sive civili jusjurandum qualibet ratione compellatur subire : sed advocatis suis propriis idoneis hoc officium debeant delegare.
Vallato contractu ex parte nostra Fidei dacione, ex altera vero juramento, corporaliter præstito.
Presbyter nil recipiat, nisi sub testimonio Fidedignorum.Charta Olai Roschildensis Episcopi ann. 1318. apud Isaacum Pontanum lib. 7. Hist. Dan. :
Promiserunt in manus D. Regis, ac Dominorum Othonis Comitis ab Hoya, et Henrici Domini Magnatolensis, ac multorum Fidedignorum, Militum, et Armigerorum, etc.Vide Fletam lib. 1. cap. 41. § 5. et aliis locis. Hinc
Cum hominibus et testimoniis Capitularibus et Conventualibus, quæ communiter Fidedignitates vocantur.Alibi :
Personis autem testimonialibus Capitulorum et Conventuum, pro singulis diebus, quibus in itinere Fidedignitatis processerint, solvantur 12. denarii, etc.