foriscapium
Mala tolta.Ita usurpant Capitularia Caroli M. lib. 4. cap. 36. et Capitul. 4. ann. 819. cap. 1. quod inscribitur
de Forcapiis.
Sunt mansi servilesv. solvunt vini modiosx. solvunt pullos cum ovis inter totumclxxxiii. solvunt Forcapii sol.x.
foraticisimposita. Certe non est tributum vel exactio in loco Capitul.
Et homines Imperatoris, qui veniebant cum navibus suis, bonarum legum digni habebantur, sicut et nos... Tres porcos vivos licebat eis emere in suas naves : et non licebat eis aliquid Forcheapum facere burhmannis, et dare teloneum suum.Ubi exerte usurpatur pro quavis exactione.
Forceapum, (ita legit Thorp.) Venditio in navi ipsa, antequam sit exonerata, nam merces nisi in publicum emporium adductas ibique expositas extraneis vendere non licebat. Vide Foristallare.
Instituimus certam summam super laudimiis seu Foriscapiis, quam nobis et nostris successoribus dare teneantur populatores præsentes et futuri in portione nostra intus civitatem Majoricarum commorantes,pro venditionibus domorum et possessionum. Curia generalis Catalaniæ sub Petro Rege Arag. in villa Cervariæ ann. 1339. MS. :
Super laudimio seu Foriscapio, quod pro revocatione, seu nova acquisitione feudi, solvi debet feudi domino.Joannes Plantavitius in Episcopis Lodovensibus pag. 277. sub ann.
Gerardus de Lodova dat causa permutationis Guillelmo Episcopo unam heminam avenæ censualis percipiendam unoquoque festo S. Genesii super agro quodam.... necnon dominium, laudimium, et Foriscapium.Charta ann. 1032 :
Salvis et retentis nobis et nostris successoribus fatiga, et Foriscapio, et laudimio, quotiens prædictum feudum modo aliquo alienari contigerit.
Quod vos et vestri successores præsentes et futuri possitis testari et ordinare, dare, vendere et alienare quibuscumque volueritis, exceptis militibus, de rebus vestris in futurum ad vestri voluntatem, salvo jure Foriscapii domino Regi competenti, prout in dicto castro solvi Foriscapium est hactenus usitatum.
Melisendis et filii sui, Guillebandus videlicet et Theobaudus atque UgoIn eodem Tabul. :(Domini Tremoliæ) dederunt pauperibus Domus-Dei Montmorlii, et solverunt, et emancipaverunt in perpetuum omnes homines Forschapche de quaque terra venerint stare in terram Eleemosynariæ et pauperum supradictorum, exceptis illis de honore Tremoliæ. Hoc donum concessit Guillelmus Tremoliæ, quando venit Hierusalem.
Ego Bernardus Vicecomes Brociæ, et uxor mea Pastorella, donamus et concedimus Deo et pauperibus Domus-Dei de Monmorillo.... tot los Forchapches totius terræ et dominationis Mogniaci.Andreas Boschus
dels Titols de honor de Cathalunyalib. 4. cap. 5. § 3 :
Non pagan Foriscapis de permutes, y si de consals morts.Et infra :
Les Foriscapis y censos en los casos de dauhen pagar, etc.