fornicari Save Du Cange FORNICARI, in sacra Scriptura, sæpe pro Idola adorare, quod sit spiritalis scortandi modus, sumitur : sæpius pro Scortari vel stuprum inferre virgini, apud Scriptores Ecclesiasticos. Sed hæc omnibus nota sunt. Vide Mamotrectum ad 31. Deuteronom. et alibi.