furfart
Jus transitus,
passagium: nam Germanis id vocis
transitumsonat. Charta Leopoldi Ducis Austriæ ann. 1198. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 18 :
Præfatæ Ecclesiæ ac fratribus donavit, ut bona ipsorum ubique apud thelonea sive mutas suas absque vectigali, et eo, quod dicitur Furfart, et penitus absque omni juris persolutione libere tam per terram quam per aquam ducerentur.Occurrit rursum infra, et pag. 27. 29.
Vobis ergo præcipiendo mandamus, ne ab ipsorum navibus dictos sales deferentibus, neque telonium neque mutam, nec de transitu quod Furfarth appellatur, neque ullius juris nomine quidquam exigatis.