heriotum
fundo, effundo, significat : ita ut vectigal fuerit, quod ad exercitum erogabatur. Certe
hereotumproprie fuit
heregeldum, et ita appellari in Legibus Scoticis infra adnotamus, adeo ut probabile sit,
Heriotumidem habere etymon : est autem
heregeldum, pensitatio pro exercitu, uti et
Heriotum, quod proprie fuit vassalli, post illius obitum, militaris supellectilis præstatio, domino facta. Regularis Concordia Anglicæ nationis Monachorum Monialiumque, edita a Seldeno post Eadmerum pag. 153. 1. Edit. :
Solitus census, quem indigenæ Heriatua usualiter vocitant, qui pro hujus patriæ potentibus post obitum Regibus dari solet.Ubi Saxonicum habet
heregeate.
hereoto, arma et equi domino præstabantur : diversi tamen pro personarum dignitate ; nam ut est in Legibus Saxonicis Kanuti Regis, editis a Lambardo, part. 1. cap. 69. et Editionis Bromptoni cap. 97. pro
Eorla, seu Comite, hereoti nomine dabantur 8. equi, scilicet 4. ephippiati, et 4. sine ephippiis, 4. galeæ, 4. loricæ, 8. hastæ, et totidem scuta, 4. enses, et 200. auri mancusæ seu marcæ : pro
Thano regiomajoris dignitatis, 4. equi, ephippiati 2. et 2. sine ephippiis, enses 2. hastæ 4. et totidem scuta, 1. galea, 1. lorica, et 50. auri mancusæ : pro
Thano mediocris dignitatis, equus cum ornamentis et telo, aut healsfang in Occidua Saxonia, et in Mercia 2. libræ, et 2. etiam in Anglia Orientali.
Thani autem Regii, qui socam,
Abbas de Oseneya obiit anno regni Regis EdwardiPrynnæus Hist. Collect. tom. 2. pag. 834 :xxv. et... petiit Escheator ad opus domini Regis cupam et palefridum dicti Abbatis defuncti et etiam lanas bidentum ejusdem Abbatiæ de tempore vacationis Abbatiæ prædictæ.
Cum ex consuetudine approbata et obtenta habere consueverimus palefridos et cupas Episcoporum et Abbatum regni cedentium et decedentium, etc.
hereotumstatuit Rastallus,
hereotum consuetudinarium, et
hereotum servitii. Consuetudinariumillud vocat, quod ex Consuetudine semper pensitatum est :
Burgensis cum caballo serviens cum moriebatur, habebat Rex equum et arma ejus : de eo, qui equum non habet, si moreretur, habebat Rex aut 10. solidos, aut terram ejus cum domibus.Vetus Inquisitio apud Will. Dugdalum in Antiquit. Warwicensis Provinciæ pag. 665 :
Et post decessum hujusmodi custumariorum, dominus solebat habere nomine Herioti melius animal, et non plus, etc.
Est alia ejusdem terræ consuetudo, quod mortuo patrefamilias, dominus ejus accipiat melius animal quod habuit, cujuscumque sit generis.Huc spectat
En Angleterre est un Rois, En icel tens ert sus et drois, Que quant un hom moroit sans oir, Li Rois avoit tot son avoir.
Gerezelda, et apud Francos nostros, ut in voce Catallum docemus. Sed et apud Longobardos. Conradus Imp.
Præcipimus, ut cum aliquis ejus Miles, sive de majoribus, sive de minoribus de hoc sæculo migraverit, filios ejus beneficium tenere. Si vero filios non habuerit, et aviaticum ex masculo reliquerit, pari modo beneficium habeat, servato usu majorum valvassorum, in dandis equis et armis suis senioribus.Quod idem videtur, quod in libr. 2. Feudor. tit. 12. dicitur,
armis et equis communibus beneficium(feudum)
acquirere.
arma haberejubentur,
nec debent illa invadiare, nec extra regnum vendere ; sed hæredibus suis in extremis legare ad servitium tenementorum suorum dominis suis explendum, cum opus adfuerit. Quod si qui eorum hæredes vel parentes non habuerint, dominus suus. Sedilla recipiet, etc
hereotialia fuisse videtur conditio, cum arma demortui domino ab hærede præstarentur.
Hereotumcum
relevioconfunditur. Leges Canuti Regis cap. 97. apud Bromptonum :
Nisi quantum ad justam relevationem pertinet, quæ Anglice vocatur Hereget.Libert Ramesiensis Monasterii sect. 63. et 151 :
Ego Godricus concedo Deo et S. Benedicto Ramesiæ, post dies meos terram meam de Tiringtona, ita tamen ut Abbas Ecclesiæ Ædnothus frater meus, acquietet eam de servitio, quod Heregeat Anglice, Latine Relevatio hæreditatis dicitur, quæ ab hæredibus liberis, post mortem patrum dominis solet impendi.
MadoxFormul. Anglic. pag. 128 :
Et prædicti Robertus, Cecilia uxor ejusdem, ac Johannes filius eorum, et quilibet eorum successive, solvent nomine Harietti tres solidos et quatuor denarios quocienscunque acciderit.
Hereotumet
Relevium, adeo ut ex uno eodemque prædio utrumque interdum exsolutum legatur. Bracton. lib. 2. cap. 36. § 1 :
Fit quædam præstatio, quæ non dicitur Relevium, sed quasi, sicut Herietum, quasi loco relevii, et quod dari debet aliquando ante sacramentum fidelitatis, aliquando post.Et § 9. ait :
Herietum nullam habere comparationem ad Relevium, præstari autem cum Tenens, liber vel servus, in morte sua, respicit Dominum suum, de quo tenuerit, de meliori averio suo, vel de secundo meliori, secundum diversam locorum consuetudinem : quæ quidem præstatio magis fit de gratia quam de jure, et quæ hæreditatem non contingit.Vide cap. 25. eod. libr. § 3.
MadoxFormul. Anglic. pag. 140.
Salvo tamen eidem Abbati dominio suo, ut in wardis, releviis, escaetis, Herietis, sectis curiarum, etc. Adde
Hereotoobnoxii erant, non minus ac nobiles, villani aliique infimæ conditionis homines, hoc uno, ut videtur, discrimine, quod illi in armis et equis hereotum præstarent, ii vero in vilioribus animalibus. Instrum. ann. 1343. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 456 :
Juliana Hardy quæ tenuit de domino unum messuagium et unam virgatam terræ in bondagio diem clausit extremum, et accidit domino nova Heriota 11. boves pret.Aliud ann. 1363. apud eumdem pag. 496 :xvi. s.
Si quis villanus morietur super feodo domini, dabit domino meliorem bovem suum.
Hereotinomine, ac
Principalisanimalis vel Catalli. Istius moris aliquot exempla descripsit Willel. Dugdalus in Antiquitatib. Warwicensis Provinciæ pag. 680. quæ hic etiam exhibenda duximus. Testament. Willelmi
de Beauchampann. 52. Henrici III :
Et corpus meum terræ sepeliendum in Ecclesia Fratrum Minorum Wigorniæ, et coram corpore meo unum equum ferro coopertum, ut decet, cum stramentis Militaribus.Testamentum Rogeri
de Cliffordann. 12. Edwardi I :
Et corpus meum sepulturæ, Matrici Ecclesiæ de Dore, et cum corpore meo dextrarium meum coopertum, vel 30. marcas.Aliud Hugonis de Plessetis Militis ann. 24.
Et corpus meum ad sepeliendum in Ecclesia Conventuali de Mussenden juxta monumentum patris mei ibidem, quondam defuncti, et cum corpore meo, nomine Principali, palefridum meum album cum armatura, qua decet.Aliud Walteri
CokeseyMilitis ann. 24. Edw. I. :
Item lego corpus meum ad sepeliendum in Ecclesia Fratrum Minorum Wigorniæ, et eisd. Fratribus 10. marcas argenti pro omnibus armis meis coram corpore meo venientibus : quæ quidem arma integraliter Waltero filio remanebunt, et quidam equus coram corpore meo veniens, tunc ibidem dicta arma deferens cum dictis Fratribus remanebit.Aliud Willelmi
de BeauchampComitis Warwici ann. 25. Edw. I. :
Lego etiam duos magnos equos coram corpore meo, arma mea, secundum quod decet, portantes, ut prædicto loco, ubi corpus meum sepelietur, remaneant.Aliud Ricardi
de Mandevilleann. 27. Edw. I. :
Do, lego corpus meum Ecclesiæ Conventuali Canonicorum de Chauncumbe humanæ tradendum sepulturæ juxta patrem meum, et coram eodem unum equum pretii 20. marcarum, vel valorem 20. marcarum.Aliud Roberti
de LeghMilitis ann. 9. Henrici IV. :
Item lego unum palefridum nigrum coram copore meo die sepulturæ meæ transiturum, nomine Herieti.Aliud Joannis
MarclefeldClerici ann. 9. Henr. IV. :
Item lego equum meum vocatum le Bay aumbler, ut offeratur ante corpus meum in die sepulturæ meæ, nomine Principali.Atque hæc quidem fusius adnotanda duximus, ut tandem inde discamus, cur in Magnatum funeribus et exequiis eorum arma et equi in Ecclesia sæpius offerantur.
Melius Catallum, seu
Principalead Ecclesiam deferebatur cum corpore defuncti. Vetus Inquesta apud eumdem Dugdalum :
Requisitus de testamentis dictorum hominum dicit, quod Principale legatum debet deferri ante corpora defunctorum ad Ecclesiam de Persore, et ibi per Sacristam illius Monasterii et Capellanos dictorum locorum æstimari, et facta æstimatione, medietas debet residere penes Sacristam, et alia medietas penes Capellanos dictorum locorum.Testam. ann. 1390 :
Item lego ad fugandum ante corpus die sepulturæ meæ unum bovem meliorem.Aliud ann. 8. Henrici IV. :
Ac corpus meum ad sepeliendum in cæmeterio... et meum melius animal coram corpore meo, ut mos exigit, die sepulturæ meæ, nomine Principali.Aliud ann. 1369 :
Item, jeo devise à chescun Eglise où jeo su segneur, et ay per mez ministrez ma menere en mon temps ma meillour beste illecques troré, en nom de Principal, por grée faire de mes dismes obliez.Aliud denique ann. 2. Henrici IV. :
Item, jeo devise à chescun liu où je sui segneur ou patron, 20. s. de monnoie en nom de mon Principal, etc.Sed præstat, quæ in hanc rem habet Ceremoniale Gallicum MS. hic Lectori proponere :
En aprés tous Heraux et pourseivans doivent cognoistre comme les obseques se doivent faire, mais plusieurs n'y tiennent point de regle. Car les uns font par devotion de Messes à petit de luminaire de tres-petit paiemens. Les autres les font à grans paiemens, et grans pompes, et à peu de Messes, et en plus grand Magnificence, qui ne leur appartient. Mais principalement l'honneur du service des estats mondains sont à prendre garde, comme se font et vont les offrandes, esquelles anciennement parmi le luminaire d'entourla biere avoit cierges aux quatres cornets, et à chascun cierge un escuçon. Le premier doit avoir les armes de la mere, le second les armes de l'esle, (ayeule) le trois de lui, et le quart des armes de suzesle,(bisayeule) parti chascun escu comme armes de service doivent estre, quant leur mary vivoit. Et au pié de la biere un escuçon des armes du trespassé. Et tout le luminaire et sainctuaire de l'Eglise doit avoir armes des mesmes escus de plus petits escuçons, et doit icelui estre armoié de deux costez, et si espés, qui se puisse tourner tout droit, quand il est assis sur les piés de la biere, et se doit porter et offrir à l'offrande par l'aisné fils accompaignié des quatre plus prochains des escuçons des armes, et descendus és chiefs du lignaige desdites armes, et doivent porter chascun un desdits cierges armoié comme dit est. Et par ce est cogneu celui qui porte l'escu, qu'il est gentilhomme de quatre lignes : et par les armes et ceux qui portent les cierges à l'accompaignier, est cogneu qu'és trois lignes se font dont il est descendu, et quelque ancienneté qu'il ait selon le lignaige de quatre lignes, il doit estre honnourez. Car quant l'homme a prins ligne de quatre lignes en la maniere dessusdite, il se peut dire Gentilhomme, et à qui noblesse appartient. Et si un noble homme d'ancienneté est issus aprés sa noblesse de quatre lignes non nobles, c'est assavoir de celle de l'esle, de suzesle, et de mere, il ne se devroit plus nommer Gentilhomme. Et pour cette cause tout noble homme doit desirer à soi marier à noble lignie : car se il n'est en cele faute, sa lignie sera toujours dite noble, quelque chose qu'elle face, combien que le noble homme de sa nature, doit tousjours faire nobles œuvres, ou il fait honte à sa nature.
Mouskesann. 1282. de Arnaldi de Aldenarda funere :
Aportés fu trop ricement, Et enfouis moult noblement, Ses cevaux i fut tout couvers De ses armes, mult biel ofers, Et un vallés sist sus armés, De ses armes tous acesmés, Si ot Clers, Dames, Cevaliers, Tant que tout plains fu li Mostiers.
Premierement il i ot quatre escus. Et chascun escu avoit pour deux cierges. Et offrit le premier escu de la guerre le Comte de Longueville frere du trespassé, accompagné du Comte de Dammartin, et du Sire de Rieux. Le second escu offrit Messire Alain de Beaumont, accompagné du Sire de Beaufort, et du Sire de Hambié. Le tiers escu offrit Messire Olivier de Mauny, accompagné de Messire Guillaume de Vienne, et du Sire de Berry. Le quatriesme escu offry Hervé de Mauny accompagné du Begue de Villaines, et du Sire de Beaumanoir. Item et aprés offry quatre espées pour la guerre, et deux pour le tournoy. La premiere offry Monsieur de Touraine, la seconde offry le Comte de Nevers, la troisiesme offry Messire Pierre de Navarre, la quatriesme offry Messire Pierre de Bar. Item, il i ot quatre Sergens d'armes montez sur quatre destriers couvers des armes dudit Connestable, accompagnez chascun de deux nobles Chevaliers. Le premier de Baudran de la Heuse, et de Monseigneur Morice de Persigny : le second du Mareschal de Blainville, et de Monseigneur Guillaume des Bordes : le tiers de Regnaut du Gennes et du Borgne de Mondoublet : le quatriesme du Comte de Grantpré, et du Comte de*
Chaume. Vide Andream Favynum, in Theatro honor. pag. 1878. et Tillium tom. 2. pag. mihi 286. adde præterea Pompam funebrem Ludovici Comitis Flandriæ apud Froissartem 2. vol. cap. 148. Statuta Mediolanensia 2. part. cap. 469.
Quicumque mansum vel aclam de terra nostra possederit, moriens bovem unum ad curtim dabit, quod vulgo dicitur Herdocho : aut si bovem non habuerit, duodecim denarios persolvet.Sed et in Synodo Sodorensi, cap. de Mortuariis, legendum videtur
Heriottum, pro
Pirottum. Vide in hac