herireita
Si quis liberum hostili manu cinxerit, quod Herireita dicunt, ad ostium cum 40. clypeis, et sagittam in curtem projecerit, aut quodcumque telorum genus, cum 40. sol. componat, Duci vero nihil minus.Ubi Editio Heroldi tit. 23. pro
ad ostium, habet
idem. Lindenbrogius vocem ab
Heer, exercitus, deducit, et
Reita, equitatura. Id improbat Spelmannus, cum
clypeuset
sagitta, de quibus hoc loco, peditum, non equitum sint arma : unde mavult a Saxonico ryt, i.
agmen, caterva, vocem formatam, ut intelligatur
caterva militaris. Posset etiam legi
Herireisa: nam
Reisa, ut suo loco docemus, Germanis
excursionem militaremsonat. Confer
Hariraida.