homiliae
Tractatus popularesdicuntur S. Augustino in Psalm. 118. in Proœmio :
Statui autem per sermones id agere, qui proferuntur in populis, quos GræciIdem Epist. 2. ad Quodvultdeum præfixa lib. de Hæresib. :ὁμιλίας vocant.
Tractatus populares, quos Græci Homilias vocant.Victor. Vitens. lib. 1. de Persecut. Vandal. de eodem S. Augustino :
Usque ad illud tempusSenator lib. de Divinis lect. cap. 17 :cc. jamxxx. et duos confecerat libros, exceptis innumerabilibus Epistolis, vel Expositione totius Psalterii et Evangeliorum, atque Tractatibus popularibus, quas Græci Omelias vocant.
Modo enim doctissimi viri, aut libros divina inspiratione conficiunt, aut invicem se Epistolarum gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt. Homeliaticus sermo,apud Æneam Parisiens. Episc. adversus Græcos pag. 86. et Nicol. Trivettum ann. 1180.
Ad quod.(Concilium) venit civis Pisanus quidam nomine Burgundio in Græca Latinaque lingua peritus, afferens Evangelium S. Johannis expositum sermone Homeliatico
Libellos Originis, quos Homiliaticos appellavit.Vide Synodum Laodic. can. 19. et Concilium Turon. III. cap. 17.
Homiliaris ammonitio, in Epist. Alcuini ad Monachos Vedastinos circa ann. 796. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 51 :
Necdum mihi, carissimi Fratres, occurrit tempus dictandi Homiliarem ammonitionem, sed vita comite, Spiritu sancto inspirante, non ero immemor petitionis vestræ et promissionis meæ.Vide
Vitæ Patrum.
Homeliario, non semel in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 322.