illustres
Qui ingressi una cum Grato Illustri, etc.Tres porro Honoratorum gradus passim adnotare est apud Scriptores,
Illustrium, Clarissimorum, Spectabilium. Illustriumpotior erat, tribuebaturque Præfectis Prætorio, Præfectis Urbi, Quæstoribus, Magistris Militum, etc. quod pluribus docuerunt Brissonius, Pancirollus, Sirmondus, et novissime Joannes Seldenus lib. de Titul. honorum.
Viros Illustressesemet indigitarent : quod ex eorum diplomatibus colligere est apud Doubletum in Historia Sandionysiana pag. 655. 656. 658. 689. 697. 698. 704. 705. 707. et alios. Quomodo vero a Romanis in Franciam ea dignitas transierit, a nemine hactenus proditum. Quod quidem, si hac in re sententiam interponere liceat, inde ortum existimem, quod Clodoveus, acceptis ab Anastasio Consularis dignitatis codicillis,
Inlustristitulum, qui Consulibus, cæterisque summis magistratibus competebat, tanquam Consul, et Imperii officialis sibi adscripserit. Neque enim hac tempestate Reges, suæ licet potestatis, neque dominii jure Imperatoribus obnoxii, eorum dici
Milites, hoc est, non Vassalli, sed officiales, ut quem tanquam supremum orbis dominum suspiciebant ac venerabantur, renuebant, ut ex Epistola Sigismundi ad eumdem Anastasium, apud Avitum Viennensem docuimus in Dissert. 23. ad Joinvillam. Hinc crebro tot Regibus ab iis delata Patricii dignitas, quod in voce Patricius infra ostendimus. Exhinc Reges alii Franciæ, indeque Majores domus, qui Regulorum vices obtinebant,
Illustrisnomenclaturam servarunt, aut sibi arrogarunt.
Nullum est feudum vexilli, de quo possit Illustris, seu Princeps fieri, nisi illud sibi a Rege conferatur. Feudum alii prius collatum, sequenti Illustriam non tribuit dignitatem.
Illustristitulum, qui fere sæcularis primum habitus fuerat, demum ad Abbates præcipuos transiisse. Exstant in appendice Marculfi formulæ duæ 40. et 51. in quibus
InlustrisAbbatissa dicitur, forsitan ob claros natales, quemadmodum Chrothildis matrona in suis litteris, quas exhibet laudatus Mabill. lib. 5. tabella 29 et lib. 6. Charta 8. et fortassis eodem ævo idem elogium aliquando tributum est illustrioribus Abbatibus, unde sæculo
Illustris Abbas Rabanus, apud Lupum abbat. Epist. 5. et Agobardus epistolam suam inscripsit,
Dominis et sanctissimis, beatissimis, viris Illustribus, Hilduino sacri Palatii Antistiti, et Walæ Abbati.Nova collectio Formularum Baluziana :
Domino venerabile Illustrique sagacissimo, sed inlustriore sanctitate et gratia Dei pollente et sacerdotale apice sublimato :quod de Episcopo dictum videtur.
Ubi(Viennæ) Inluster vir venerabilis domnus Alexander archiepiscopus, rector et pontifex præesse videtur.
Illustrissimidicti sunt Episcopi et Rom. Ecclesiæ Cardinales. Verum sub Urbano VIII. ut notavit Allatius de Consensu utriusque Eccl. lib. 1. cap. 5. num. 15. cum
Illustrissimititulus, qui Cardinalium proprius erat, communicatus aliis minus dignis vilesceret ; provisum fuit, ut in posterum Cardinales, exceptis Regibus,
Eminentissimititulo insignirentur. Sic paullatim degeneravit
Illustrissimi, nedum
Illustrisvocabulum, quo nullum fere quondam illustrius erat, maxime apud Francorum Reges.
Dum illustro viro Pipino, ejusque Illustra matrona Plectrude, etc.
Illustratus dignitasdicitur Senatori lib. 1. Epist. 4. et lib. 6. Epist. 11. 16.
Illustratus gradus, in leg. 11. C. de Jud. (1, 9.)
Reddunt miseri dignitatum pretia, quas non emunt. Commercia nesciunt, et solutionem sciunt. Ut pauci Illustrentur, mundus evertitur.Idem lib. 5 :
Veniunt plerumque novi nuncii Epistolarum a summis Sublimitatibus missi, qui commendantur Illustribus paucis ad exitia plurimorum.
ILLUSTRESWhen Diocletian and after him Constantine the Great re-organised the Roman administration, the principal magistrates and officials were divided into three classes:--1. The Illustres, who held the first rank; 2. The Spectabiles; and 3. The Clarissimi. The title of Illustres belonged only to the Consoles, the Patricii, the Praefectus praetorio, the Praefectus urbi, the Praepositus sacri cubiculi, the Magistri militum, the Magister officiorum, the Quaestor sacri palatii, the Comes sacrarum largitionum, the Comes privatarum, and the Comes domesticorum. Even among the Illustres there was a gradation of rank, the Consuls and Patricii being regarded as higher in dignity than the others. The titles Sublimissimi, Excellentissimi, and Magnifici are used as synonymous with Illustres. Among the privileges of the Illustres we read that in criminal cases they could only be tried by the emperor himself or by an imperial commission, and that they could appear before the courts by means of procurators. (Cod. Theod. 6.6, &c., with the commentary of Gothofred; Walter, Geschichte des römischen Rechts, § 380, 2nd ed.; Gibbon, Decline and Fall, 100.17, vol. 2. p. 21, London, 1846.)
[W.S] [A.S.W]A name given by Diocletian and Constantine to magistrates and officials belonging to the first of the three classes into which they were divided, the other two being Spectabiles and Clarissimi. Among the Illustres were the consuls, patricii, praefectus praetorio, praefectus urbi, praepositus sacri cubiculi, the magister officiorum, and some of the comites. See Walter, Geschichte des röm. Rechts. 380, 2d ed.