About
Menu

imbursatio

IMBURSATIO
, Usus rei alicujus non suæ, Gall. Appropriation. Testam. Joan. de Grangia card. Ambian. ann. 1402. in Addit. ad Hist. Carol. VI. pag. 755 : Ita tamen quod illa quæ pro dictis reparationibus tradentur de bonis executionis meæ,... non veniant ad commodum vel Imbursationem illorum, qui beneficia obtinebunt.
IMBURSATIO
, Apocha, charta solutæ pecuniæ. Sozom. Pistor. hist. ad ann. 1393. apud Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 1156 : Et habitavit super pontem veterem in habitatione templi sancti Sepulchri, et omnes Imbursationes factæ omnium officiorum exustæ fuerunt et remotæ. Vide alia notione in Imbursare 1.

Saved

Recent