About
Menu

infantaticum

INFANTATICUM
, Jus Infancionis vel Infantis, quidquid ad eum jure pertinet, Infantazo, in Chronico Roderici Cid. cap. 2. Charta Aldefonsi Regis Castellæ æræ 1209. in Hist. Segoviensi cap. 18. § 3. 4. sic clauditur : Anno primo, quo Rex serenissimus præfatus Aldefonsus Infantaticum a Rege Fernando patruo suo recuperavit. Rodericus Toletanus lib. 7. de Reb. Hispan. cap. 18 : Omnia enim quæ perdiderat, acquisivit, et etiam Infantaticum, quod sub dubio vertebatur. Lucas Tudensis in Chron. pag. 96 : Tradidit etiam filiabus suis, Urracæ scilicet et Geloyræ, totum Infantaticum, cum omnibus Monasteriis, quæ ipse construxerat. Charta Ferdinandi Regis Hispan. æræ 1203. apud Oyenartum in Notitia Vascon. pag. 330 : Dono vobis unicæ sorori meæ quantum Infantaticum in Regno meo est, videlicet in Toleto et in tota Alenserra... villas, castella, hæreditates, Monasteria, et omnia, quæ ad Infantaticum pertinent.

Saved

Recent