About Report a problem

Menu

inframissio

INFRAMISSIO
, Quidquid alicui possidendum assignatur et in cujus possessionem mittitur. Pactum Ravennat. inter et Ferrar. ann. 1227. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 440 : Item quod omnes Inframissiones et tenutæ datæ per... potestates Ferrariæ et Ravennæ... difframittantur, reddantur et restituantur omnibus sine aliqua quæstione. Aliud inter Paduan. et Ferrar. ann. 1234. ibid. col. 442 : Et si Inframissiones aliquæ factæ sunt pro communitatibus civitatum, revocentur et reducantur ad suum statum.

Saved

Recent