iubilus
Jubilum, pastoralis agrestisque vocis sonum nuncupamus.Calpurnius Eccl. 7 :
Et tua mœrentes expectant Jubila tauri.
Et lætis scopulis audivit Jubila Cyclops.
Jubilummilitare vocabulum fuisse probat Carolus de Aquino ex hoc Ammiani loco lib. 22 :
Accessere flagitia disciplinæ castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro Jubilo molliores.Ex quibus merito conficit Vir eruditus Jubilum fuisse genus clamoris vel acclamationis militaris, ut probabilissimum est, ad lætitiam testificandam.
Jubilumappellarunt, quod alii
Neumam; productionem cantus in finali litera antiphonæ, seu cujusvis cantus Ecclesiastici. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 14 :
Unde quidam longam neumam cum organis jubilant, quæ Jubilum vocatur.Cap. 88 :
Gregorius PP. in festivis diebus neumam, quæ Jubilum dicitur, jubilare statuit.Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. cap. 1 :
Dicent Amen, et finietur sine Jubilo.Arnoldus Abb. Bonæ-Vallis de Operib. sex dier. :
Nihil tamen triste, nihil lugubre erat : ubi non varietas concinentium dissonantiam efficiebat : sed sive per arctas, sive per amplas faucium fistulas circumflexiones Jubilorum impellerentur, ascensiones et descensiones vocum, convenientibus in unum differentiis, ad unius puncti revertebant harmoniam.Ratpertus Monachus de Casibus S. Galli cap. 4. et Eckeardus Minimus de Vita Notkeri Balbuli cap. 9 :
Frigdoræ autem et Occidentanæ, quas sic nominabant, Jubilos illis animatus etiam ipse de suo excogitavit.Idem Eckeardus cap. 16 :
Eandem disciplinam angelicam Deus dedit viro sancto per Spiritum sanctum suum, et sociis suis docere Ecclesiam in Jubilis sequentiarum agendam. Ideo, ut reor, ut per intuitum angelicarum disciplinarum oriatur hominibus mentis devotio, et dilatato corde mens seipsam transcendat et spiritalior fiat.Ubi ad marginem hæc notari observat Goldastus :
Jubilus, id est, neuma, quem quidam in organis jubilant, plausum victorum lætantium commendat. Jubilumpro organis usurpat Rollandinus in Summa Notariæ cap. 6 :
Eundem in sedem Pastorem et Abbatem cordis et Jubilo posuerunt.Vide Pneuma.